PROTEUS

PROTEUS
PROTEUS
Deus marinus, Neptuni et Phoenices fil. teste Tzetze hist. 44. Chil. 2. qui in Pharo Alexandriae habitavit, Toronenque ex Aegypto in Phlegram Pallenes profectus uxorem duxit, ex qua filios suscepit Tmylum ac Telegonum, de quibus Eurip. in Hecuba. Hi postea peregrinos crudeliter interimebant, cum adolevissent, quorum saevitiam cum Proteus aequô animô ferre non posset, impetrâsse a patre Nemptuno dicitur, ut in Aegyptum rursus ferretur: cuius preces cum audivisset Neptunus, e quodam Pallenes hiatu spelum cam sub marifecit, in qua illum in Aegyptum usque secum perduxit. Deinde cum Hercules ob crudelitatem. quâ in hospites utebantur, Tmylum ac Telogonum obtruncâsset, cognitâ filiorum caede, neque lacrimas emisit, quia nefarii essent homines, neque risit, quod essent filii, ut scripsit Theopompus, l. 8. rerum Graecarum. Xanthus vero scribit, in rebus Lydiae, Proteum Oceani et Tethyos a quibusdam creditum fuisse filium. Euripides praeterea, Psamathen uxorem illum duxisle tradit, e qua Theonoen, et Theoclymenum marem suscepit. Habuit etiam Cabiram, Rhetiam et Idotheam filias, quae Menelaum de reditu in patriam ambigentem, cum diutius in Aetypto detineretur, docuit, ut recentibus pellibus phocarum indutus, una cum sociis, tamquam phocis, se inter phocas dormire simularet, quô tempore sub meridiem Proteus in siccum exiens inter phocas dormire consuevit, atque illum dormientem comprehenderet, tamdiuque retineret in varias formas se mutantem, quamdiu in pristinam formam redlerit. Dicunt enim modo in aquam, modo in ignem, modo in feras, in arbores, volucres et serpentes se vertere solitum. Unde proverbium, Proteô mutabilior: cuius auctor Homerus fuisse putatur. sic enim ille, od. δ. v. 456.
Α᾿λλ᾿ ἤτοι πρώτιςτα λέων γένετ᾿ ἠυγένειος,
Α᾿υτὰρ ἔπειτα δρακὼν, καὶ πάρδαλις, ἠδὲ μέγας σῦς,
Γίνετο δ᾿ ὑγρὸν ὕδωρ, καὶ δένδρεον ὑψιπέτηλον.
Cuius sententiam sic expressit Virg. Georg. l. 4. v. 407.
Fuit enim subito sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulvâ cervice leaena;
Aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis
Excidet, aut in Aquas tenues dilapsus abibit.
Similiter Horat. l. 2. Sat. 3. v. 70.
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus,
Cum rapies in ius malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo avis, modo saxum, et cum volet, arbor.
Itemque Ovid. Met. l. 8. v 732.
Nam modo se iuvenem, modo te videre leonem:
Nunc violentus aper: nunc, quem tetigisse timerent,
Anguis eras: modo te faciebant cornus taurum:
Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri:
Interdum faciem liquidarum imitatus aquarum
Flumen eras; interdum undis contrarius ignis.
Denique Silius Italicus, l. 7. v. 423.
Per varias lusit formas, et terruit atri
Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit,
Aut fremuit tervô mutatius membra leone.
Virg iterum, ubi supra, v. 440.
—— Ille suae contra non immemor artis
Omnia transformat sese in miracula rerum,
Ignemque horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Menelaus, apud Lucianum, plures huiusce tran smu tationis species concedit. Quomodo autem ignis aliquis in aquis degens esse posst, haud aeque intelligit: Γ῞δωρ σε γίνεςθαι, ὦ Πρωτεῦ, οὐκ ἀπίθανον, ενάλιόν γε ὄντα. Καί δένδρον ἔτι φορητὸν. Καὶ ἐς λέοντα ὁπότε ἀλλαγείης, ὅμως οὐδὲ τοῦτο ἔξω πίςτεως. Ε᾿ι δὲ καὶ πῦρ γίνεςθαι δυνατόν εν τῇ θαλάττῃ οἰκοῦντα, τοῦτο πάνο θαυμάζω, καὶ ἀπιςτῶ: Ceterum Proteus hic, Aegypti Rex, patriâ Memphites fuit, qui Pheroni in regno successit, regnavitque belli Troiani temporibus. Tradit enim Herodot. l. 2. Paridem, cum raptâ Helenâ patriam repeteret, vi tempestatis ad Canopicum Nili ostium fuisse appulsum, captum que a Thomi regionis eius praefecto, ad Proteum regem missum fuisse: qui cum ex servis Alexandri cognovisset, mulierem, quam ille secum vehebat, hospitis illius uxorem esse, absentique viro raptam fuisse, perfidiam hominis detestatus, illum intra triduum finibus suis excedere iussit; Helenam vero cum omnibus opibus, quas ille direptâ Spartâ secum vehebat, Menelao integram servavit. Expugnatô itaque Iliô, cum Menelaus revera cognovisset, uxorem eo numquam ad vectam fuisse, sed a Proteo retentam, Canopi gubernatoris ductu in Aegyptum navigavit: qui cumibi diem suum obiisset, Canopico ostio nomen fecit. Menelaus autem, aditô Proteô, uxorem suam liberalissime ab eo habitam cum opibus universis accepit. Hunc Proteum rerum omnium principium esse ac Deorum antiquissimum putavit Orpheus in Hymuis:
Πρωτέα κικλήσκω, πόντου κληῖδας ἔχοντα
Πρωτογενῆ, πάσης φόσεως ἀρχὰς ὃς ἔφηνεν,
Γ῾λην ἀλλάςςων ἱερὴν ἰδέαις πολυμόρφοις,
Πάντιμος, πολύβουλος, ἐπιςτάμενος τάτ᾿ ἐόντά,
Ο῞ςςά τε πρόςθεν ἔην, ὅσα τ᾿ ἔςςεται ὅςτερον αὖτις.
Homer. Od. δ. v. 384.
Πωλεῖταί τις δεῦρο γέρων ἄλιος νημερτὴς,
Α᾿θάνατος Πρωτεὺς Αἰγύπτιος, ὅςτε θαλάςςης
Πάσης βένθεα οἰδε. Ποσειδάωνος ὑποδμώς.
Virg. l. 4. Georg. v. 387.
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
Caeruleus Proteus: magnum qui piscibus aequor,
Et iuncto bipedum currum metitur equorum.
v. 391.
—— Hunc et Nymphae venerantur, et ipse
Grandaevus Nereus, novit namque omnia vates,
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Quippe ita Neptuno visum ost, immania cuius
Armenta, et turpes pascit suo gurgite Phocas.
Inde Neptuni pastorem eum vocat Papinius, in Achilleide. Theocritus, Idyll. 12.
Ω῾ς Πρωτεὺς φώκας, καὶ θεὸς ων`, ἔνεμε.
Horat. l. 1. Od. 2. v. 7.
Omne cum Proteus pecus egit altos
—— —— Visere montes.
Lucianus histrionem fuisse Protea arbitratus est, de quo ita scribit, in Dialogo de Saltatione: Δοκεῖ γάρ μοι ὁ παλαιὸς μῦθος καὶ Πρωτέα τὸν Αἰγύπτιον οὐκ ἄλλο τι ἢ ὀρχηςτήν τινα γενέςθαι λέγειν, μιμητικὸν ἄνθρωπον, καὶ πρὸς πάντα ςχηματίζεςθαι, καὶ μεταβάλλεςθαι δυνάμενον, ὡς καὶ ὕδατος ὑγρέτητα μιμεῖςθαι, καὶ πυρὸς ὀξύτητα εν τῇ τῇς κινήσεως σφοδρότητι, καὶ λέοντος ἀγριότητα, καὶ παρδάλεως θυμὲν, καὶ δένδρου δόνημα, καὶ ὅλως ὅτι καὶ θελήσειεν. Quae vero de Protei mutabilitate poetae sunt commenti, ab Aegyptiorum Regum consuetudine videntur emanâsse Illis enim (teste Diodorô) mos erat, aut leonis, aut tauri, aut draconis priorem partem in capite ferre, insignia principatûs, quandoque vero arborem, aliquando ignem, quandoque redolentia supra caput unguenta. Plato, in Euthydemo, fabulam exponit, de fallaciis, quibus sophistae in disputando utuntur. Alii ad naturam rerum referunt: Horatius ad inconstantiam vulgi, l. 1. Ep. 1. v. 91.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quidam ad veritatem ipsam accommodant, ut videre est apud Calcagninum et A. Bochium; in Symbolicis quaestionibus. Vide sis quoque Natal. Comitem, Mythol. l. 8. c. 8. Hactenus Nic. Lloydius. Diodorus, qui alias Herodoti vestigiis insistere solet, inter Serostris filium Pheronem et Proteum multos ait fuisse successores ignobiles; inter quos Amasis vel Ammosis Rex in iustus ab Actisaene Aethiope fuerit eiectus. Huius successorem facit Mendedetem sive Marcum indigenam, qui sepulchrum sibi construxerit Labyrinthum; et post eum, ἐπὶ γενεὰς πέντε Α᾿ναρχίαν. Tandem Protei successorem habet Rhemphim, quem Rhamsinitum vocat Heredotus. Ad quae Marshamus, Unde Diodorus, inquit, hypobolimaeos istos Reges deprompserit, nonquaero. Sane Aethiopum irruptio ad praesentem Aegyptiorum felicitatem non bene quadraet. Certe quam in certis rationibus Graeci res Aegyptiacas cum suis composuerint, vel hinc liquet, quod Dicaearchus excisae Troiae aequalem facit Nitum Regem
Eratosthenes Amuthantaeum, alii Misphragmutosim, Plinius Ramisem; Africanus, huncque sequuti Eusebius et Syncellus, Thuorim. Et quidquid de adventu in Aegyptum Menelai circumfertur, suspectae veritatis esse, diximus iam supra ex eodem illustri Auctore, voce Polybus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Proteus — bezeichnet: Proteus (Mythologie), Gestalt aus der griechischen Mythologie Vom alten Proteus, Erzählung von Wilhelm Raabe (1875) einen Menschen mit undeutlichem, wechselndem Charakter, siehe proteische Persönlichkeit Proteus Syndrom, Erkrankung… …   Deutsch Wikipedia

  • proteus — ● proteus nom masculin Genre bactérien comprenant des bacilles à Gram négatif appartenant à la famille des entérobactéries. proteus n. m. MICROB Bactérie intestinale qui provoque des infections essentiellement urinaires. ⇒PROTEUS, (PROTEUS,… …   Encyclopédie Universelle

  • PROTEUS — (satellite) Pour les articles homonymes, voir Proteus. Vue d artiste Calipso Proteus est le nom de la plate forme mu …   Wikipédia en Français

  • Proteus — Saltar a navegación, búsqueda Proteus puede referirse a: Proteus, género de enterobacterias causante de infecciones del tracto urinario; Proteus anguinus, animal anfibio y único representante del género Proteus; Proteus, software para el diseño… …   Wikipedia Español

  • Proteus — Proteus: Европейский протей (Proteus anguinus)  хвостатая амфибия семейства протеев, единственный вид рода Протеи. Proteus (англ.)русск. мультипротокольний клиент мгновенного обмена сообщениями для Mac OS X. Proteus (подводный… …   Википедия

  • Proteus — {{Proteus}} 1. Ein alter, kluger, wandlungsfähiger Meergott, der auf der ägyptischen Insel Pharos Robben hütete. Menelaos** zwang ihn dazu, ihm die Zukunft zu verkünden (Odyssee IV 364–570). Der Name des Proteus wird heute noch gelegentlich… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Proteus — c.1400, from Gk. Proteus (see PROTEUS (Cf. Proteus)) …   Etymology dictionary

  • Proteus — [prō′tē əs] n. [ME Protheus < L Proteus < Gr Prōteus] 1. Gr. Myth. a minor sea god and servant of Poseidon: he can change his form or appearance at will 2. [often p ] a person who changes his or her appearance or principles easily …   English World dictionary

  • Proteus — Género de bacilos gramnegativos móviles que con frecuencia se asocian a infecciones nosocomiales y que se encuentran habitualmente en las heces, en el agua y en el suelo. Proteus puede provocar infecciones de vías urinarias, pielonefritis,… …   Diccionario médico

  • proteus — protèus m DEFINICIJA zool. čovječja ribica, v. čovječji ETIMOLOGIJA lat. proteus, v. Protej …   Hrvatski jezični portal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”